AGYRTAE

AGYRTAE
AGYRTAE
Sortilegi, Circumforanei, in triviis olim atque aliis locis publicis prostantes, divinationes peragendô, credulo illudebant popello, uti per cos, quos Ceretanos Itali hodie vocant, lucri gratiâ χειρομαν είκ ac μετωποσκοπία exercetur: Utebantur autem tales Homericis, Virgilianis, aliisque versibus, ac per illos sortes reddebant. Et quidem Romae in Circo, ad aggerem seu spinam eius, atque, ibi ad Phalas Delphinorumque columnas, ut Iuvenalis, Sat. 6. v. 590. ait, imposturas suas ac praestigias, hominibus de fortuna circa coniugia, sua aut alia consultum venientibus venditabant. His erant tabellae in quibus versus fatidici erant descripti, atque in ea, talorum arbitrante iactu, divinationes peragebant, quae proin tabella, ut Casaubonus monet ad Histor. Aug. Tom. 1. p. 19. Graecis vocabatur πίναξ ἀγυρτικὸς five ἀγυρτικὴ σαῃίς. Vocabantur enim Sortilegi hi proprie Agyrtae. Unde apud Suidam inter alia, in voce Α᾿γύρτης (ubi antea ἀγύρτην vocaverat μάντιν) habemus: Ε᾿μέμφετο ἀυτοῦ τὸ περὶ τὰς μαντείας ἐπτοημένον, καὶ βουλόμενον ἀεὶ τοῖς ἀγύρταις ἐπιτρέπειν τὰ οἰκεῖα πράγματα, In ipso accusabatur, quod attonitus quasi haereret circa oracula ac perpetuo Agyrtis rei familiaris suaefortunas committeret. Plura de hoc hominium ac divinationis genere, vide apud Anton. van Dalen De Oraculis Dissertat. II. uti de poena iis infligi solita, Crurifragio videl. vode Crura. Adde dicenda voce Circumforanei.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Acritic songs — The acritic songs (Greek: ακριτικά τραγούδια mdash; frontiersmen songs ) are the heroic or epic poetry that emerged from 10th century Byzantium, inspired by the almost continuous state of warfare with the Arabs in eastern Asia Minor. It gave… …   Wikipedia

  • CERETANI — I. CERETANI Italis hodie qui olim Agyrtae, vide ibi. II. CERETANI Umbriae populi. Vide Caeretum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHELIODONISTAE — Χελιδονιςταὶ Hesychio, Theognidi Χελιδονίζοντες, Agyrtae apud Graecos dicebantur, qui hirundinem adesse nuntiabant. Canebant autem ostiatim cantilenam, cuius initium, Η᾿λθ᾿, ἦλθε χελιδὼν καλὰς ὥρας ἄγουσα καὶ καλοὺς ενιαυτοὺς, ἐπὶ γαςτέρα λευκὰ,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIRCUMFORANEI — vide hîc passim Agyrtae, Charlattant, Circulator, Periodeuta, Pharmacopolae, Propola, Trotinoi. At Circumforaneae hostiae dictae olim hostiae piaculares, quibus portentorum expiabantur minae, et loca omnia adversus Numivis iram muniebantur. A… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HIRUNDO — I. HIRUNDO Diis olim Penatibus carum animal, uti ex Aeliano docet LIl. Girald. de Gentium Diis, et ex Varronis in Menippeis loco, de templo Apollinis exusto, cuius Arnob. meminit adv. Gentes l. 6. God. Stewech. Electis ad eum: avis migratoria est …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PORTA — I. PORTA in Oriente, Aulam denotat cuiuscumque Principis: Sica Georgianorum Rogina, ad Portam suam, in vitatum se refert P. de Valle, Itiner. tom. 3. Κατ᾿ ἐξοχὴν Portam Ottom annicam seu Turcarum Imperatoris aulam siguificat. Imo et Limen portae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”